Cornelius Nepos, Vitae (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Nep.].
<<Nep. Att.5 Nep. Att.6 () >>Nep. Att.7

ch. 6 Att.6.1 In re publica ita est versatus, ut semper optimarum partium et esset et existimaretur, neque tamen se civilibus fluctibus committeret, quod non magis eos in sua potestate existimabat esse, qui se his dedissent, quam qui maritimis iactarentur.

Att.6.2 honores non petiit, cum ei paterent propter vel gratiam vel dignitatem: quod neque peti more maiorum neque capi possent conservatis legibus in tam effusis ambitus largitionibus neque geri e re publica sine periculo

Att.6.3 corruptis civitatis moribus ad hastam publicam numquam accessit. nullius rei neque praes neque manceps factus est. neminem neque suo nomine neque subscribens accusavit, in ius de sua re numquam iit, iudicium nullum habuit.

Att.6.4 multorum consulum praetorumque praefecturas delatas sic accepit, ut neminem in provinciam sit secutus, honore fuerit contentus, rei familiaris despexerit fructum: qui ne cum Quinto quidem Cicerone voluerit ire in Asiam, cum apud eum legati locum obtinere posset. non enim decere se arbitrabatur, cum praeturam gerere noluisset, asseclam esse praetoris.

Att.6.5 qua in re non solum dignitati serviebat, sed etiam tranquillitati, cum suspiciones quoque vitaret criminum. quo fiebat ut eius observantia omnibus esset carior, cum eam officio, non timori neque spei tribui viderent.



Cornelius Nepos, Vitae (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Nep.].
<<Nep. Att.5 Nep. Att.6 () >>Nep. Att.7

Powered by PhiloLogic